Universis presentes litteras inspecturis R. Dei gratia Petragoricensis
episcopus,salutem in domino. Litteras felicis recordationis domini Ludovici
quondam Regi Francie nos vidisse et diligentissime inspexisse noveritis
in hac verba : Ludovicus, Dei gratia Francorum Rex,
notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentes litteras
inspecturis quod nos ex libera concessione et a dilectis nostris abbate
et capitulo Sancti Frontonis Petragoricensis medietatem omnium eorum
que inferius annotantur, videlicet medietatem iusticie temporalis quam
habent dicti abbas et capitulum in villa Podii Sancti Frontonis Petragoricensis,
medietatem vendarum et guatgeriarum, medietatem omnium proventuum provenientium
ratione mercati, medietatem illius partis quam habent in pedagio, medietatem
ponderum bladi et farine, medietatem placearum vacuarum ad halas construendas,
domos de borzes, salva tamen pensione quinquaginta solidis currentis
monete in dictis domibus a capitulo predicto statuta ad anniversarium
pie recordationis Philippi Regis avi nostri celebrandis, volentes quod
omnia suprascripta tam a mandato nostro quam a mandato dictorum abbatis
et capituli insimul et pro indivisio recipiantur. Concessimus quoque
quod supradicta nobis, ut dictum est, concessa extra manum nostram nunquam
ponemus, volentes ut heredes nostri reges eadem extra manum suam non
ponant, set ipsa perpetuo teneant et possideant, quod ut perpetue stabilitatis
obtineat firmitatem presentem paginam sigilli nostri autoritate fecimus
communiri. Hec autem omnia recipimus salvo iure alieno, actum apud abbatiam
Beate Marie Regualis juxta Pontyris, anno Domini M° CC° quadragesimo
sexto, mense novembri.Et ad eternam memoriam premissorum,
nos dictus episcopus presenti transcripto de vero originali sigillato
nichil addito nichilque remoto sigillum nostrum duximus apponendum,
datum die veneris post festum Sancti Martialis, anno Domini M° CC°
LXXXmo septimo.